monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 2, 18
XII KAL. In Nicomedia natale Pantaleontis martyris, qui sub Maximiano imperatore martyrium suum implevit. Hic Eustorio patre editus, et ab Ermolao presbytero fide imbutus antequam baptizaretur, puerum a serpente obligatum liberavit, et serpentem oratione interfecit. Post baptismum vero caecum illuminavit, patrem suum Eustorium ad fidem convertit, et multa miracula in nomine Christi perpetravit. Propter quod iussit Maximianus eum in equuleo suspendi, et lampadas ad latera eius suspendi; sed flammae earum subito exstinctae sunt: postea missus est in sartaginem ignis, ut ibidem plumbo liquefacto exureretur, sed per Christi virtutem frigescente ardore in nullo laesus est. Postea in mare missus, sed inde sanus ad littus perductus est. Dehinc feris est traditus, sed a nulla earum contaminatus; ad extremum vero capite caesus est, sed percussores ipsius reliquias corporis eius tulerunt, et honorifice sepelierunt. Presbyter vero Ermolaus cum duobus germanis suis, hoc est Erinippo et Ermodito , decollatus est, et a Christianis sepultus.